monumenta.ch > Plinius > sectio 128

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 14, 127
{XXV} Pix in Italia ad vasa vino condendo maxime probatur Bruttia. fit e piceae resina, in Hispania autem e pinastris minime laudata. est enim resina earum amara et arida et gravi odore. differentiam rationemque faciendi proximo volumine demonstrabimus inter arbores feras. vitia praeter supra dicta acor aut fumidum virus, picis autem adustio; experimentum vero, si fragmenta subluceant ac sub dente lentescant acore iucundo.